Revelation of John 2

Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non praesumit ipse Joannes. Ephesus secundum bene persistentium partem interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Incipit singulares admonitiones, quae singulae et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiae. Vi humanitatis. Vel, quin emendes vel expellas. Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia. Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium praevenisset. Vel episcopus in persona sua, affectus taedio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quae sunt constituta candelabra. Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitae, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro. Smyrna interpretatur, vel etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos. . Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam. Prima mors animae est in peccatis, secunda in poenis: prima mors corporis, quando dissolvitur; secunda, quando damnabitur in judicio. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excaecatio. Per Balaam intelligendi sunt haeretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est daemones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad poenitentiam invitet, quod non fecit. . Per manna intellige aeternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? I Cor. 2., etc. In Daniele scriptum est: Dan. 1.. In Proverbiis: Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit. . etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum. . Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet. . .